4096. De vita Quod vita debeat esse homini et spiritui una, quae vera vita, nempe amoris, et inde cognitionum fidei, et sic confirmantium, talis vita est vere angelica, tum fuerat antiquissimae Ecclesiae, et cum amores successive versi sunt in cupiditates, et inde in falsitates, inde ortae antediluvianorum, dirae persuasiones, sic vita persuasionum; post diluvium, separata est vita et factae binae vitae, nempe una cupiditatum, quae remansit, et haereditario translata et aucta, sed vita fidei facta est vita per se, et separata, ut dari queat vita fidei, imo cognitionum fidei, quae est vita Ecclesiae post diluvium, et tandem, cum nescirent ritus externos, in eam vitam inaugurati sunt, tum in praecepta legis, quae quoque non sciebant; quare etiam hodie datur vita fidei absque amore, quae usque non in coelum intrare potest, antequam Dominus conjunxerit eam cum vita amoris. 1748, 28 Nov.