4095. De influxu vitae a Domino, et Providentia Ipsius in singularissimis. Cum scriberem de influxu vitae Domini et Providentiae Ipsius in singularissima, perceptum manifestius quam alioquin, et confirmatum variis, quod ita prorsus se habeat, et quod nunquam aliter sit, tametsi millia ratiocinationum, propter fallacias, aliud sistant, sed omnia exponere foret permultum; quare praestat credere. 1748, 28 Nov. Cum enim ideae angelicae tam innumerabilia simul comprehendunt, ut modo sicut commune quoddam appareat, et sint repraesentativae, et parabolicae, ex quibus innumerabilia - tum eae secundum recipientium status persuasionis et cupiditatum recipiuntur, etiam contraria inde, sicut status recipientes sunt, tum intermedia, ita fere omnia sisti possint ab idea angelica, quae tam innumerabilia continet - quid non vita Domini, in qua est Infinitum? sic ut nihil usquam sit, quod deficere possit in unoquovis, quin inde recipiat ideas, et imprimis misericordia Ipsius, quae se extendit ad omnia amoris, et omnia fidei, sic recipiuntur a perversis contrario modo indefinita diversitate.
4095b. Cum ideae unius hominis loquentis, dum mille audiunt, diversimode recipiuntur, quae tamen sunt in eodem gradu, quomodo non ideae interiores, quae respective ad exteriores indefinita continent? et cum ideae interiores existunt ab intimioribus, quae adhuc indefinita continent respective, et haec ab intimis, quae tamen omnia sunt finita, quid non Dominus, Qui Infinitus, Cujus respectu ut nihil est, omne indefinitum intimum? et sic porro. 1748, 28 Nov. Considera modo Divinum, Cui in praesenti sunt singularissima ab aeterno, an quicquam dari queat, quod non sistatur unicuivis.