Spiritual Experiences (Buss) n. 4099

Previous Number Next Number See English 

4099. Quod externus cultus nullus nisi ab internis Loquutus cum spiritibus, quod affectiones secum habeant gestus seu externa, et nunc, quae sunt eorum quasi corpora, sicut humiliatio cordis secum habet genuflexiones et plura alia, misericordia intima, lachrymas, sic interiora secum habent cultum externum, ut frequentet ecclesias, et sic porro, quare qui in externis solum ponit cultum, est simulator, effigiando gestus et cultus similes iis, quae fluunt ab internis; sicut solent quoque praedicatores, qui se adsuescunt iis, ut moveant, cum tamen externa sunt; ita cultus in externis, qui nullus est, nisi ab internis. 1748, 29 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church