4100. De nihil Spiritus imprimis non possunt tolerare eam expressionem quod nihil sint, sed dictum eis, quod semper sint aliquid sed quicquid sunt aliquid, illud a Domino, nam bonum et verum, tum quod possint intelligere bonum et verum, reflectere, et scire, hoc est Domini, at quoad semet nihil sunt. 1748, 29 Nov. Tum dictum, quod eo magis sint aliquid quo melius percipere et intelligere possint bonum et verum; et adhuc magis, quo magis boni et veri sunt: quia eo magis a Domino.