Spiritual Experiences (Buss) n. 4101

Previous Number Next Number See English 

4101. De dolosissimis Stupendum est quod dolosissimi supra caput, qui pontifices et tales fuerunt, non desistere possint, utprimum aliquid insons et innocens apparet, id arripere per quod insidientur, cum aliquod insons erat, ut in platea cum numeravi gressus, arripiebant nefandum subjectum ut insidiarentur, quod cultris quemcunque innocentem jugulare vellent, sed tales sunt ut sui timeant, nam toties puniti sunt; loquuti inter se, sicut in statu vitae, quod quia contra pontificem, quod ad inquisitionem ferrer. 1748, 29 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church