4102. De loquela spirituum Spiritus circumcirca me, ubicunque erant, colloquuti sunt tota nocte, de aliqua re mihi nota, sic ut perpetua quaedam esset loquela tum ratiocinatio, sic ut non potuerim non aliquoties expergisci a somno in nocte, et quod loquela eorum influeret in repraesentata quaedam in somnio; dicebant mihi quod continue colloquerentur, et haberent tam multas rationes, et tam multa ratiocinia, de ea re, ut incredibile, perceptum etiam quod apud eos ratiociniorum series indefinitae sint de una re, ut vix credibile: tum perceptum et dictum quod mali spiritus fingant umbratilia, quae non ad rem pertinent, et iis alligent tam plura alia umbratilia, et phantasias rei, de qua, quae capiuntur sicut ea in somnio de quibus, et sic porro. 1748, 30 Nov. Alioquin colloqui inter se videntur prorsus sicut homines, nam quod per ideas, non reflectunt, mecum prorsus sicut homo cum homine.