4103. De Jacobi posteris, et Ecclesia Insinuatum, cum tandem ita immersi essent falsitatibus, ut nihil nisi falsum occuparet eorum mentes, quod factum tempore Jacobi, quod tunc vastarentur, sicut solent in altera vita ii qui in vita persuasionum falsi sunt, ut prorsus nihil scirent de cultu vero, et tunc primum insinuaretur iis cognitio; quod et factum, nam in tali ignorantia, et obscure confuso erant, ut ne [quidem] scirent legem moralem, nec civilem, ne scilicet adulterarent, ne occiderent, ne furarentur; sed quia vita eorum cupiditatum talis erat, quam traxerunt a Jacobo, non potuerunt, neque per miracula, nec per prophetas [instrui]. 1748, 30 Nov.