4104. De amore Perceptum, quod in vita corporis, qui amat proximum sicut semet, ei detur in altera vita amare proximum plus quam semet, nam amoris bona indefinite augentur; et talis est vita corporea, ut non ultra quam amare proximum sicut semet, progredi possit, quia in corporeis, at iis mortuis, tunc amor magis purus est, qui tandem fit angelicus, qui est amare alios plus quam semet. 1748, 30 Nov.