4105. Quod amor sit vita Loquutus cum spiritibus, de amore, quod amor sit vita, et absque amore nulla vita, et quia spiritus tales erant, contrarii amores, ut amor sui et mundi, et inde jucunditates sistebantur, et perceptum ab iis, quod nisi amor cujusdam rei, seu cupiditas quae est amoris continuum, seu nisi quid jucundum, quod est amoris cujusdam sit, nulla sit vita, quod melius in mundo spirituum percipitur quam apud homines, et dicebant ex apperceptione, quod nusquam aliquid vitae sit, nisi sit amor, et jucundum inde; et quod nescirent an quicquam vitae dari posset, absque tali: sicut quod nusquam aliquid absque calore verno et aestivo potest vegetare, sic nihil absque amore in mundo spirituali; inde constabat quod amor verus sit unica vita, et quod nulla vita sit, si non amoris. 1748, 1 Dec.