4106. De antiqua Ecclesia Antiqua Ecclesia, quae vocatur Noachus, et continuata ejus, quae vocatur Sem, est supra caput quoque, sed non ita alte, qui ex illa mecum loquuti, dicentes quod essent ex antiqua Ecclesia, influebant dulciter per regionem capitis in regionem pectoralem, quo versus cor sed usque non ad cor pertingebat. 1748, 1 Dec.