4107. De statu civili Sunt in altera vita, qui in statu sic dicto civili vivunt, qui est amaenus et dulcis, in quo aliquamdiu fui, nullum timent, in suo dulci et amaeno viventes, cum aliquis spiritus non bonus venit, cum eo civiliter loquuntur, sicut ut sit tam bonus ut non hoc dicat, aut faciat, inde redigitur etiam spiritus in statum quoque civilem, et se vel bonum gerit, vel discedit, nam unius animus afficit alterum, nusquam in eo statu, dicunt, quod sit malus; sed non est status simulatorius, sed est usque sincerus, nam per civilia loquuntur, estque eorum, qui in mundo vixerunt feliciter et bene in conjugiis; et infantes amarunt. 1748, 1 Dec.