4114. De antiquissima Ecclesia Ostensa est mihi lux flammea supra frontem, et loquuti mecum ab antiquissima Ecclesia, dicentes, quod talis iis lux, et multo intensior, in qua sunt. 1748, 7 Dec.
[2] De utraque vita spiritus Apud spiritum sunt binae vitae, quas secum a corpore traxit, quae manent cum nulla ei corporea memoria uti datur, nempe vita persuasionum et vita cupiditatum; quod vitam persuasionum attinet, miratus sum, quod spiritus ita inter se loqui possint, et quodcunque cogitant et loquuntur, confirmare tot rationibus, aut ratiociniis, ut nemo hominum id possit credere, nam tot confirmantia adducunt et tam varia, quae iis in promptu sunt, ut saepius miratus sim; instructus, quod confirmantia tam varia et diversa, quae in promptu sunt, et quasi in praesenti, sint ex vita persuasionum; dum enim in persuasione est spiritus, tunc excitat illico e memoria hominis confirmantia, quae in hominis memoria sunt, nam persuasio rei excitat, ut cuivis etiam notum esse potest, inde eorum colloquia tam multiplicibus confirmantibus referta. [3] At apud homines, quibus non apertum est ut loqui possit cum spiritibus, est alia res, nam ei applicantur tales spiritus qui similis fere persuasionis sunt, nam si binae persuasiones adessent contrariae, non concordarent; aliter apud me, ut scirem quales spiritus sunt: homo dum mutat persuasionis, tunc alii spiritus ei applicantur: quare qualis est persuasio hominis, talis est persuasio spiritus, spiritus excitat continuo confirmantia: et praeterea, spiritus apud hominem abducitur in ejus persuasionem, et induit similem, quod etiam expertus sum. Vita cupiditatum est distincta, at quando cupiditas induxit persuasionem, tunc utraque vita agit. Quare bonum est homini ut non persuadeatur de falsis; sed confirmetur in veris; nam a persuasione capta non facile abducitur.