Spiritual Experiences (Buss) n. 4115

Previous Number Next Number See English 

4115. De persuasionis vita Vita quae remanet post mortem, est vita persuasionis et vita cupiditatis: in persuasionis suae vita cum est spiritus, excitat omnia quodcunque in memoria hominis est, suae persuasioni conforme, sicut novit homo ex se; quod ab experientia scire datum, cum spiritus ex persuasione sua aderant, excitabant quodcunque conforme persuasioni, sic ut miratus quandoque, unde talis prudentia, astutia, calliditas, acumen inveniendi ea quae nusquam noverant, putavi quod ex memoria corporea suamet, sed non ita est, sed ex hominis, quae eis inservit, modo spiritus in suam persuasionem venit, tunc illico excitantur conformia; quod tales vitae apud spiritus sint, quae est quasi instinctus ex confirmantibus et sic persuadentibus [ex] vita corporis, remanens, et per eum excitans alia confirmantia, et plura, et multo acutius, quam in vita corporis, quae prorsus ignoravit, hoc ex multa experientia constitit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church