4139. De malis spiritibus Perceptum, cur mali spiritus astutiores sint quam boni, seu filii regni, tum quare mali aggrediuntur et boni solum defendunt; quia mali nihil cogitant nisi malum, et laedere, in iis consistit jucundum eorum, boni nusquam. 1748, 22 Jan.
Quod spiritus praesentes appareant Cogitavi cum spiritibus, de eo, quod praesentes appareant spiritus, tametsi longinquo absunt, et tamen praesentes operantur, sicut ibi essent, nec aliter credi potest, quia sentitur praesentia: sed se habet sicut sonus labiorum in distantis aure, in qua percipitur sicut is esset qui loquitur, cum tamen sonus est gutturis et linguae: similiter se habet cum visu, qui in longinquum videre potest, tametsi oculus est in loco suo. Ita quoque cogitatio, quae in universum exspatiari potest, tametsi in hominis cerebro; quia cogitatio afficit sicut sonus aurem, et ubi cogitatio putatur spiritus, ideo est apparentia; nam locus non tribui potest cogitationi, sed est substantiae organicae e qua, et quia cogitatio afficit, non creditur aliud quam [quod] ipse spiritus ibi sit: quare est apparentia, effectus tametsi est sicut esset praesens. 1749, 2 Febr. 266
De Ecclesia nova dicta Enosch, Gen. IV: 26 Loquuti sunt mecum quidam ab Ecclesia, quae dicta est Enosch, Gen. IV: 26, de qua in fine istius capitis, quae charitatem pro principali fidei habuit; percipiebatur quod moliter advenerint, prope caput superne, et loquuti modeste, dicentes, quod inter se vivant in charitate, et aliis praestent officia amicitiae, sed non ita multum cogitant de Domino, usque aliquid; ex quibus constabat, quod charitas eorum esset charitas amicitiae, et aliquantum etiam, charitas fidei; in quiete vivunt, nulli aliquod incommodum afferunt; ut boni cives. 1749, 4 Febr.