Spiritual Experiences (Buss) n. 4140

Previous Number Next Number See English 

4140. [Loquela] spirituum angelicorum Cogitatio spirituum angelicorum Vix describi communissime potest, ut quod ideae alligentur varie rebus, etiam quod insunt rebus, quae res sunt sicut vasa, aut centra a quibus perplura, ut solum si verum [et] bonum sit, tunc repraesentari potest verum et bonum multis modis, et ad ista esse, et in istis esse, et inde diffundi eorum ideae in permulta; formari etiam repraesentationes possunt, in quibus et ad quas sint, ut candelabra candida, aurea, varie cum decoramentis, quae repraesentativa ut ex: causa candelabrum ita formatum pro subjecto sit, pro vase sit, proinde innumerae varietates ex subjecto plurium subjectorum simul: ex qualibet affectione cogitant, sic ex suspirio, ex risu et omni alia, in eo possunt, et ibi habere plura, quibus simul insint vel adsint, nam unumquodvis tale, ut risus, ex multis causis existit, causae cum causarum causis, homini ignotis et nusquam explorandis insunt, variis: etiam formantur variae et multiplices sphaerae ex rebus, ut sphaerae bonitatis variae, cum sua luce, cum lucis temperatura, per innumerabilia, per lucis et temperaturae [praesentiam] ita temperatur [sphaera] per affectiones et affectionum formas innumeras; per remotiones solum cogitativas eorum, quae volunt ut absint, discedunt tunc, et sic temperando sphaeras rerum, et repraesentationum, sic ut ineffabile sit, tot indefinitae varietates, ut dicendae indefinitates indefinitatum indefinitarum, 12 Febr. 1749: sicut quae Psalm. CXLIV: 12, quod filiae nostrae sicut anguli, excisae figura palatii, hic bona pro filiabus, quae repraesentari possunt ideis angelicis, nusquam alias, ac angelice ad vivum, cum innumerabilibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church