Spiritual Experiences (Buss) n. 4150

Previous Number Next Number See English 

4150. De spiritibus qui futura cogitant Sunt spiritus qui futura cogitant, ex tali habitu et natura in mundo, ii apparent lata facie, sed non est facies, solum area lata faciei, quae tenuis sicut tenuis area, nec quid vitae inest, solum quasi quoddam ligneum, nec loquuntur, solum cogitant, ex iis fit hominis sensus tam communis, ut nihil distincte cogitet, ita mens indeterminabilis; talis status eorum qui futuris indulgent, et inde emaciantur, quibus intellectus nullus. 1749, 22 Febr.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church