Spiritual Experiences (Buss) n. 4151

Previous Number Next Number See English 

4151. De influxu mirabili Somniavi de quodam in domo comitis equestris ordinis qui abstulit mihi stratum lecti, cum stora bolstret, tum pallium sub quo pellis vulpina, tum aliam pellem vulpinam longam, et loquutus cum eo, erat Carl Broman, qui hoc abstulit, et dixit mihi quod restitueret, putavit quod licitum esse auferre propter legem ita latam, sed ego subito accensus dixi, quod hoc debeat restituere, si nollet, habeat, nam praesens fui, aegrotus, et sic quod nullum jus haberet auferre: cum haec somniavi evigilatus et cogitavi de somnio, et audivi supra me, eos, qui sequebantur hoc esse justum, hoc non esse, sed erant ii prorsus in alia idea, ne minimum simili somnio; quod mihi dicebant, quod ideae eorum prorsus dissimiles ita influerent; dicendo quod bolstret in somnio esset iis benedictio, vulpina pellis longa benedictionum quies sabbathica et sic porro, et usque eorum sermo ita apud me influebat, et prorsus cohaerebat cum illorum sermone.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church