4358. De Hypocrita Hypocrita missus fuit in statum exteriorem, loquutus sicut in mundo, aut sicut praedicatores, tunc non agnoscebat se talem esse vel fuisse, sed dictum ei, quod praedicatores pessimi similiter dicant, imo putent cum praedicant, tunc in persuasione externa sunt, et cogitant de verbis, ducti a suo spiritu, propter se et mundum ita loquendi, quandoque tunc putant se loqui ex spiritu sancto, quod ei dictum: insuper quod aliter loquantur cum amicis, cum iis domi, si subdoli sunt, [loquantur] false, aliter cum quocunque sicut novit ejus animum: sed usque aliter intus in se cogitant, sic ut tres status sint, et quod in altera vita exuant exteriorem, demum etiam proxime interiorem in quo fuit, vita ejus tunc remanet quae spurcissima, odiis plena, crudelis, hoc dictum in praesentia plurium spirituum. 1749, 18 Aug. Observatum quod in externo statu melius potuit comprehendere quod malus esset, quam in proxime interiore, dixit enim se scire jam quod talis sit, et hoc ita ut vix aliter sciri potuisset quam quod cogitaverit ita, non vero ita in statu proxime interiori.