4359. Perductus erat in sphaeram paulo interiorem cogitationis ex qua proxime exterior loquebatur, tunc se dextrorsum et sinistrorsum flectebat, sicut percipiebat convenientias pro se, signum quod versutus, se vertens ad omnem opinionem, ubi videat se et sui honorem et lucrum: et similabat etiam infantem, ut vix aliquis aliter putare posset, quod observare datum ex eo quod sentiebam resistentias, cum ei aliquid malum tunc inferretur, sic ut potuisset persuadere multis quod insons: erat etiam spurcus et adulter, tametsi tale in vita ejus corporis nihil observabatur, qui absque conscientia recti et veri, tales sunt. 1749, 18 Aug. Ostendebatur tunc qualis infans esset, visus sicut erat, cum faucibus, de quibus prius [4357], et horrescebant spiritus. Mirati quod tam solerter, praesenter et cito inveniant in altera vita tales artes persuasionis, fit momento, sed dictum, quod omnes facultates in altera vita, etiam malorum increscant et fiant praesentiores, nam tunc ex natura agunt.