4360. De Phantasiis Aliquoties loquutus sum cum spiritibus, quod phantasiae apud eos quasi vivant, putant se habere vestes, et perplura quae ridicula sunt et plures paginas implerent si memorarentur, quod causa sit, quod merae phantasiae sint, et vita eorum non nisi ex phantasiis consistat, quia ex falsis, ut vivant, ita provisum est a Domino, ut phantasiae iis appareant prorsus sicut realiter forent; aliter prorsus cum illis qui in fide ex Domino sunt, illis nullae sunt phantasiae, sed apparentiae cum omni jucunditate et felicitate; assimilare datum phantasias tanquam corporeis plane visis, et realia iis sicut umbra vel quasi nulla, at apparentias et veritates angelorum ut prorsus realia, sed phantasias ut umbras et nulla, quare a nullis phantasiis laedi possunt. 1749, 19 Aug.