4361. De hypocritis Quidam hypocrita ascendens seu evocatus a malis ex inferno suo, quod est antrorsum ante infernum cadaverosum, qui inter pessimos erat, is ignotus inter alios, per subjectum apud me, et per hypocritam [qui] mihi gravem sensum doloris dentium et maxillae dextrae [4348], etiam acutum valde, incussit [4355], detectus tandem, et tunc involutus panno, non ut alii longo e quo evolveretur, sed sicut sacco pyramidali, in quo intus, qui saccus circumagebatur graviter ut clamaret quod nusquam tale fecerit, sed se intus mutabat in infantes, tum saccum varie circumagebat dextrorsum, sinistrorsus, terebratim, antrorsus, per quae omnia repraesentabantur status ejus muta356 tiones, contumaciter insistebat, sic ut diceret se mori velle potius quam remittere, tales poenae sunt hypocritarum, et ibi infernum eorum. 1749, 19 Aug.