Spiritual Experiences (Buss) n. 4362

Previous Number Next Number See English 

4362. De judicio spiritus, de hypocrita Hypocrita dum in exteriori seu corporea sphaera esset, tum persuadebat simplicibus, qui alioquin boni, sed qui credunt exterioribus, quod esset bonus, adjunxit affectiones loquelae, in qua affectione erant talia ut non possent non persuaderi, quia adhuc tales, cum iis multum loquutus, et dixi quod hypocrita esset, et exteriora essent, sed non credebant, quia adhuc tales, sicut multi sunt in altera vita quia ab externae affectionis jucunditate se patiuntur duci, nondum scientes quod jucunditas sit ab interiori, quare iis ostendere datum qualis intus, per repraesentativa, et per traductionem ejus imaginis etiam interioris versus eos, tunc horrescebant, alii, qui succedebant, similiter. Dabatur assimilare eos ejus brachiis seu manibus, nam quamdiu tales sunt circum, tunc sphaera persuasionis boni de eo, augetur, similiter absorbent radios misericordiae Domini, nam vertunt illico in talia, quod etiam iis dicere datum, quare cruciatus sum ab eo dire, cum ii in summa delectatione ab ejus loquela essent, praeter alia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church