Spiritual Experiences (Buss) n. 4363

Previous Number Next Number See English 

4363. Postea permittebatur ei se defendere, loquutus sicut in mundo, exterius, cum argumentis, quod bene loquutus, quod tunc cogitaverit bene, cum de vero, communi bono, quod omnes alii quoque tales sint, ut se spectent non publicum, quod verum et justitiam spectarint quoque sui causa, et plura talia ratiocinia, cui responsum a subjectis e coelo, quod furfur et nequam sit, per exteriora deripere voluerit publicum sui causa, quod officio functus non patriae sed sui causa, quod officiarii sint membra et viscera regis qui caput, is contrarium pro se, et quod de aliis judicare nequeat, quia illa sunt interiora quae non exstant, et quia is talis, in quo nihil veri nec conscientiae, non aliam opinionem de aliis potuerit habere, quod haec manifesta fiant in altera vita, et alia similia, quod quisque secundum qualitatem suam luat in altera vita, quod si mille sint qui prorsus idem loquuti, non tamen ex simili origine sit, et quod nulla excusatio quod plures, omnes luunt secundum quod fuerint; ita ei et plura forsan dicta, et quia nihil adhuc quam tale repertum apud eum, dictum quod non posset quam in infernum detrudi. 1749, 20 Aug. - Ejus voluptas constitit in eo quod in scribendis delectaretur, hoc sibi ut meritum vindicare voluit, sed hoc fuit ejus voluptas et delectatio unica, quam praeferebat omnibus aliis, non fine publicae causa, sed quia captavit hanc voluptatem et nactus sui lucri causa, nam inde lucrum insigne respective habuit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church