4523.
Involuntarium illud perceptum etiam subtile, sicut quoddam aereum insensibile, totam posteriorem regionem occupans. Involuntaria non aliud sunt quam haereditaria, quantum se ducit homo secundum haereditaria, tantum se detrudit versus infernum, quantum autem recedit ab illis, tantum elevatur: praeter quod tunc per actualia propria augeatur, et sic crescit vis; haereditarium ab infantia apparet subtile sicut aereum sed est continuum, ut nihil nisi malum, sed cum accedit actuale, fit crassius et ponderosius.