De artibus magicis, quam absurdae
Ostensum mihi quales sunt magicae artes, sunt absurdissimae, sunt sicut harioli, movent vario modo lumbos et pedes, flectunt eos, tum corpus, et brachia, manus imprimis quas plicant, ponunt super caput, se convertunt ad varias plagas, et observant quod talibus gestibus correspondeant quaedam in mundo spirituum, sic adsunt alii mali, hi et illi in suis plagis, quidam cum baculis, sunt absurdissimi harioli: se prosternunt, se circumrotant, se inconspicuos faciunt. Alii autem magicas artes exercent per id quod effundant halitum, et tunc simul cogitant de aliqua re, ut de sanguine, vel de spiritu animali, vel de alia re, et observant quod talia effectum habeant affectionum, quas tametsi venenatas et magicas, inspirant aliis, quorum captus non ultra it, quam ut afficiantur quocunque quod putant bonum, Adlerheim.