Spiritual Experiences n. 4528

Previous Number Next Number See English

4528.

Magici in altera vita perplures sunt, apparent antrorsum ad sinistrum longa via, inferius in plano, et dictum quod ingens eorum numerus sit, tam ex illis qui magicas artes in mundo calluerunt, quam ex iis qui non calluerunt, nempe qui vitam mali egerunt, et aliquo studio quocunque sciendi delectati sunt, hoc studium seu haec cupido vertitur in magicum, ut nihil potius cupiant quam magica addiscere, ut Adlerheim.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church