4529.
Ostensum iis, multis, quod moveri possint sicut marionettes, ab aliis, apparuerunt sibi ut marionettes, et movebantur similiter quoad corpora, brachia, manus, pedes, cum filamentis pendulis ad manus quibus movebantur; imo totum illud planum antrorsum versum est in tales: mirati et indignati sunt, et potentiam Domini praedicabant.