4539.
Tales possunt quoque ratiocinari de veris fidei, dicendo quod sciret hoc ac illud verum esse, tum quod verum sit malis falsum, et vicissim; sed usque infernales sunt, quia jucundum in magicis sibi acquisiverunt, quod sic adulterari possent, ex eo quod id exercuerunt, sicut alius quod sic necare posset alios; jucundum hoc permanet, et ad infernum eos detrahit.