Spiritual Experiences n. 4540

Previous Number Next Number See English

4540.

Ab experientia manifesta scire datum quod infernales possint agnoscere vera, et quoque evinci, ita quod intelligere possint, et tunc apparent tanquam facile possent emendari, sed quia jucundum spurcum vitae sequitur eos, dum relinquuntur sibi, sunt pessimi infernales et sicut bestiae irrationales: constare inde potest, quod tales loqui et ratiocinari possint de veris fidei tam bene quam alii, qui non in vita mali, et quod sint serpentes de quibus in Genesi [III].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church