4546.
Ad sinistrum ad magnam etiam distantiam sunt prophani antediluviani, in caliginoso nimbo, sicut petra, illuc nemo immitti potest, nam in tam dira persuasione sunt, ut paene enecent illos qui appellunt, aliquoties animadvertere mihi datum, quomodo ibi unus alterum trucidare conatur, quod fit cum illis qui emergere nituntur. Ad dextrum oblique antrorsum sunt dolosi, etiam profundius quo dolosiores; et longius oblique antrorsus ad dextrum sunt magi, in magno spatio, ibi etiam sunt magi Aegyptii, et tunc temporis alii. Ad sinistrum linea paene recta, et perpaulo antrorsum ad multam distantiam, sunt illi qui non timuerunt mortem, sed simul non timuerunt Deum nec homines, ita qui nullam religionem habuerunt, et vix aliqua vincula externa pudoris et modestiae. Ad illud latus propinquius ad pedem sunt similes sed per gradus timidiores.