4547.
A tergo sub terra sunt omnis generis genii, de quibus nihil auditur, et cum aliquis illuc mittitur, non videt aliquem, sed quomodo illi distincti sunt, non datum est scire. Ad dextrum paulo antrorsus sunt palestrae lascivorum; et sunt voluptuosi, qui in excrementitiis. Sub cauda sunt quoque inferna excrementitia, ibi inferna geniorum inchoant.