De illis qui absque usu vivunt, de eorum inferno, morbi
Sunt qui vivunt non propter aliquem usum, sed propter vivere sibi, nihil curant publica, minus aliquid jucundi habent in officiis, sed faciunt coacte ut appareant et possint esse in officio, et praeterea omne jucundum iis est in consortiis, in edere et bibere, in honorari, illi cum in alteram vitam veniunt, vix possunt recipi in coelum, quia coelum est regnum usuum, et quisque jucundum et beatum recipit secundum quantum et quale usus quod sibi in vita corporis acquisivit. Illi in inferno sunt alte sub natibus, et correspondent obstructionibus cerebri, circa suturae conjunctionem, in vertice cerebri, obstructus eram per totam noctem ab iis, et percepi quod inde, et eram sicut morerer, nisi liberatus a Domino, tales sunt perplures hodie: verbo quisque accipit jucundum et beatum in altera vita secundum usum, ejus quale, et quantum, nam regnum Domini est regnum usuum, non enim coelum seu angeli influere possunt in illos qui aversantur omnem usum pro societate civili, patria, Ecclesia, Domino; cum idem sit in statu civili, et Republica, quod nemo toleretur nisi qui aliquem usum praestet, quid non magis in Regno Domini?