De illis qui in bono naturali sunt, et in nullo spirituali
Fuit quidam, quem putabam esse bonum Christianum, quia in bono naturali fuit, opus etiam avide faciebat, et quoque erat facilis, et simul in suo artificio admodum ingeniosus, sed observabam, quod si potuisset, quod talis non esset, inde in illam cogitationem actus sum, quod ex nullo debito interno bonus esset, sed solum ex natura, et voluptate externa; dictum etiam mihi, et ostensum, quales illi in altera vita, quod in maxima spurcitie et immunditie, et quod a bonis maxime arceantur, nam ex nulla religione id fecerunt, ita ex nullo vinculo interno, minus ex aliqua conscientia, quapropter in altera vita a malis seducuntur et illis adhaerent, nam mali persuadent, et per illos obtinent simplices bonos, et sibi sphaeram acquirunt ut dominari possint, mali enim vertunt ad se omni artificio dominium, et illi sunt quibus se applicant, et sic multa mala faciunt, boni autem nullo artificio utuntur, sed simpliciter dicunt, quod id non bonum sit, sed non addunt artificia seu inspirant cupidines, et voluptates sicut mali; et quia nullum vinculum internum illis est, ideo bonum quod influit, perfluit, et in ultimo occupatur a malo; inde fiunt spurcities; nam detinendi sunt a bonorum consortio quia sphaera externa apparentis bonitatis inspiratae a malis, operatur.