De illis [qui] nihil faciunt ex se sed ex aliis
Fuit quidam mihi notus in vita corporis (Silfwerstr�m) cum quo etiam loquutus die cum sepeliretur corpus, videbat per meos oculos lecticam et loculum, videbat exequias, et illos ibi, videbat suam uxorem, et affines; et cum primum in alteram vitam venit, putabatur quod probus esset, sicut omnes principio cum illuc veniunt; miratus quod statim esset sicut spiritus qui diu in altera vita sunt, nempe quod putaret prorsus scire quod ego sciebam; sed cum animadvertit malos in peculiari inferno quos notos habuit in vita corporis, illuc se contulit, et delectabatur in eorum consortio, et prorsus simile cogitabat cum illis, ita mala et latrocinia eorum, tunc loquutus sum cum angelis de talibus, quod sint tales ut applicentur tam malis quam bonis, et ab illis et his in simili cogitatione teneantur, et hoc quia nihil rme cogitaverunt in vita corporis, sed pependerunt utrinque, et inclinaverunt illuc ubi favor et autoritas, et ubi lucrum et spes honoris; et dictum quod inter bonos non esse possint, quia ut primum illi tentantur seu aliquid influit a malis, tunc dissocientur a bonis, et se conferant ad partes malorum, et eo magis quia mali sciunt multiplices artes pelliciendi alios ad mala et falsa, quod boni non curant.