De Verbo
Quaedam societas audita, ubi inter se loquebantur, dicentes quod loquela fuerit de Verbo, et dictum quod nihil Divinum inibi sit, et quoque aperuerunt Librum Bibliorum et ubicunque tunc legebant, non aliud invenerunt, sicut dixerunt, quam quae mere terrestria essent, et nullibi Divina, quapropter captarunt opinionem, quod Verbum non sit Divinum, sed acceptatum et pro sancto habitum; sed quidam eorum responderat tunc, quod etiam audivi [eum] dicentem, quod necessum sit ut Divinum inibi sit, et quod aliquid in sensu intus, quod non scitur, et quoque ex propheticis aliqua eduxerat, et quod reconditum ibi coram homine non appareat, ex causa quia omnino aliquod Divinum Verbum erit in tellure, quia homo natus est ut venturus in alteram vitam; dixit quod postea ei plura aperta fuerunt quae interiora Verbi, et quod reliqui nihil apperceperint.