De inferno eorum qui ex intimo dolo homini damnum inferre volunt et faciunt, ita ut appareant exterius honesti et sinceri, atque amici
Sunt quidam tales qui in conversatione apparent amici et sinceri, at usque intimum eorum jucundum est damnum inferre amicis non modo, sed etiam vicinis, et notis aliis, hoc cogitant, hoc clam machinantur, praecavent ne aliquid inde emaneant, unus eorum apparuit sursum satis alte Bryggaren mitt emot mig is etiam inducebat conatum morsionis linguae; talium, seu similium infernum est ad latus sinistrum retrorsum ad paucam distantiam, illi non ausi sunt similia facere, sed jucundum eorum fuit unum illum sursum adjuvare, ut talia machinaretur, vidi quod appareret sicut scala per quam ascenderet, et ii astantes artibus suis sursum adjuvabant; illi se tunc locabant in loco prope infernum suum, et per praesentiam ibi tenebant illum in alto, sed apertus est vorax inferni, in quod conjecti sunt, successive, omnes qui ibi venerunt, sic etiam quod eorum infernum sit mutatum, sunt genii; tantum jucundi inest faciendi malum, ut tametsi prae se videant voraginem alius inferni, et sciant quod nusquam possint inde emergere, usque tamen jucundum mali illos tantum aufert, ut non desistant, nam jucundum malum faciendi est vita eorum, cum quibusdam aliis infernis similiter se habet.