De quodam malitiosissimo, qui dolosus sub innocentia, ei infernum
Quondam effundebantur spurcissima, et admodum valide, sic ut sphaera impleretur talibus, nesciebant spiritus circum me, unde; at apertum, quod esset ab uno, talium qui per scalas sibi ascendere videntur a tergo, subito enim detrahebatur a tali velamine a tergo, et apparuit subter sicut infans, quo significabatur quod esset innocentia quam praetexit ad tam abominabilia producenda; illico tunc elevatus in altum et ostensus angelis, qualis diabolus, et qualis fuerat in vita corporis, et dein rejectus ad tergum tam longe quantum inferna ibi se extendant, sic ut removeretur a conspectu coeli ad longissimum ibi infernum.