De coelo et de inferno
Coelum est in veritatis luce, quae a Domino, inde cogitationes de Domino, et ibi sunt angeli qui recipiunt Dominum ita, ut delectentur felicitate omnium, et desiderent illam, et in eo felicitatem suam habent, talis est felicitatum communio per universum coelum: at qui solum suam felicitatem volunt, et aliorum non curant, illi in coelo non possunt esse, nihil felicitatis ex se communicant, delabuntur ideo sicut pondera quasi mortua, nam non sustinent illapsum talis felicitatis, sunt in opposito. Loquutus cum angelis, quod mirum sit, tam paucos in alia vita quaerere Dominum, tametsi Christianus orbis numerosus sit, cum tamen alii, sicut cultores hominum, et sanctorum quos coluerunt in vita corporis, quaerant illos, et gaudeant quod inveniant, etiam gentes quae idola coluerunt, sed responsum est, quod spiritus mali, infernales seu diabolici illico ad primam apperceptionem aversentur id quod vere Divinum est, non ita [id] quod illis convenit; inde satis manifeste constare potest, quod Dominus sit Ipsum Divinum, quod aversantur.