De Sirenum turba et earum inferno
Sirenes fiunt illae faeminae, quae nihil aliud cogitant quam ut intrent in affectiones virorum, super quos imperare volunt, et quibus lucrari, alliciendo illos ad sui amorem vel etiam aestimationem, sic ut demum capti [se] patiantur ut imperentur ab illis, et omnes opes suas impendant illis; cum tamen faeminae illae ne quidem minimum amoris erga illum habeant, sed corde suo prorsus vilipendant, ita cum pluribus successive vel quoque simul faciunt; inde in altera vita ut primum ad spiritus veniunt, intrant in cogitationes illorum, et prorsus tenent cogitationem obsessam, usque dum liberantur a Domino, non possunt quam illico intrudere se in cogitationes, et illas obsidere, ex more in vita corporis capto; sunt ibi (ohyra* spiritualis:), et nisi Dominus liberaret mundum spirituum a talibus, vix aliquis spiritus bonus in illo mundo potuisset esse, quin captivus ab illis duceretur; praeterea non curant fas et nefas, facinora etiam abominabilia, verbo summe diabolica exercent, et pro nihilo reputant; cum primum intrant in cogitationes, tunc sequuntur valide ejus cogitationem, postea ducunt illam.
* = insecta noxia (vox suecica)