4595.
Callent perplures artes pervertendi ordinem qui in altera vita, hoc familiare illis, quod non loquantur aliunde quam ubi sunt, sic ut spiritus non sciant ubinam sunt, ad hoc arte magica utuntur, baculum fictum circumvolvunt quasi fasciolis et hoc per plures circumvolutiones, quandoque per centum, et hoc magicum projiciunt illuc ubi volunt ut audiatur vox ab illis, et quoque dum loquuntur et intrant in cogitationem, non auditur aliter quam quod ibi sint, angeli, qui magica non curant, vident et indicant ubi sunt, sed non possunt resisti, nisi prius evolvatur magicum illud; fasciolis quandoque inserunt alia, quae ex aliqua affectione trahunt.