De Ecclesiis in altera vita, et de sancto externo et interno
Habent Ecclesias in altera vita, ac praedicant, quibusdam in locis continue, sic ut intrare et exire semper possint, ibi decumbunt secundum statum vitae eorum, adeo, ut possint a praedicatore discerni ex solo situ loci in quo sunt, quales sunt, ad dextrum qui in bono amoris, ad sinistrum qui in veris fidei, et illi et hi secundum bonum et secundum verum apud illos, in medio qui conjungunt, ex quo patet, quod etiam societas ibi referat hominem, et correspondeat, quantum fieri potest.