4937.
Qui autem illuc venit ex alia doctrina, et cogitat ex illa de iis quae praedicantur, tunc turbatur praedicator, et non potest praedicare, quapropter illi sedent vel aversa facie, vel inde egrediuntur. Quod ita sit, etiam norunt praedicatores intelligentes, et imprimis sapientes, nam affectio prorsus variatur secundum inspectionem seu versionem faciei ad illos.