Continuatio de Londino urbe
Illa urbs de qua supra [5012-14], sita erat super petra ad sinistrum; est quoque alia urbs Londinum, quae sita est in planitie, ad planum plantae pedis ad dextrum paulo, ibi quoque sunt Angli, et urbs ad effigiem Londini, eram etiam ibi, et similiter aliquot plateas pervagatus, dicebant quod viderint me cum essem in Londino, describebant etiam vias quas pervagatus, erat cum ibi fui et in cogitatione, sed non apparuit aliquis in plateis, nam nisi ex venia exeunt, rapiuntur ibi homines: in medio illius sunt mali, et in circumferentia successive boni; quandoque apparet urbs in medio subsidere, et quandoque tunc obruuntur illi qui ibi, sed quandoque subsidit illa, et rursus emergit cum aedificiis, et tunc aliquot, qui pessimi absorbentur, sic urbs illa conservatur a contagione mali, vidi subsidentiam in medio, et emergentiam, erat sicut fluctus subsidens.