5363. Qui in inferna, in hiatus, in voragines, in maria conjiciuntur, inde nusquam dein ascendere possunt, et si ascendunt, usque ut modo caput elevent, cruciantur diro modo, quod etiam aliquoties vidi, exsertarunt caput modo quoad pusillum ac brachium, sed retraxerunt derepente, nam invasit dirus dolor et cruciatus. Causa est quia omnia loca ubicunque sunt, sunt apparentiae Divini Veri in ultimis, Divinum Verum in ultimis apparet in formis quales sunt naturae, et omnia loca varie recipiunt Divinum Verum, aliter unum quam alterum, inde est, quod spiritus et angeli statim videre possint ex gressu alius spiritus ibi, qualis est quoad verum et bonum, vel quoad falsum et malum, viae veri et boni ubivis variantur, inde quoque est quod domicilia spirituum bonorum et angelorum distent varie, et sita sint secundum eorum vera et bona, quare mali qui conjecti in inferna, in voragines, hiatus et maria, ubi mala sunt infra, si exserunt capita vel brachia, incidunt in Divinum verum ex bono ibi, quod prorsus non tolerant, inde enim cruciantur.