Spiritual Experiences (Buss) n. 5364

Previous Number Next Number See English 

5364. Quod ita sit etiam compertum est per id quod qui dixerunt se fidem habuisse, quia calluerunt aliquid doctrinae, et non vixerunt secundum id, deducit sint circumcirca, ubi Divini Veri varietates erant, quod dixerunt se credere, et antequam illuc venirent clamabant "credimus id," sed ut primum ad locum illum venerunt, compererunt ipsi quod nihil crediderint, et hoc factum ad omnia illa loca, ubi verum quod dixerunt se credidisse. Similiter fit cum aliis qui explorantur num credant verum, qui non vixerunt id, seu receperunt id in sua voluntate per vitam: etiam ego perductus sum per varia loca infra et supra, et compertum quod ubivis variationes essent. In inferno similes sed oppositae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church