Spiritual Experiences (Buss) n. 5365

Previous Number Next Number See English 

5365. Vidi etiam plures in quadam domo sedentes circum mensam, apparebant sicut mercatores divites omnes, et accedebant adhuc plures per vices, in externa forma apparebant sicut boni, etiam bene induti erant, sed vidi quod omnes illi successive inde dejecti sint in loca deserta, ita extra societates proborum, dicta est causa, quia in mundo in externa forma vixerint sicut Christiani, bene egerint, sed hoc solum propter captandam famam sinceri, ut lucrarentur et crederentur ab aliis, et quod ne hilum fecerint propter Deum aut proximum, sed propter se, ac quod ita nullam habuerint communicationem cum coelo, inde erat quod tales in deserta loca conjecti sint, ubi inter latrones vagantur, et latrocinantur, nam cum talibus, qui nihil ex religione faciunt, externa adimuntur, fiunt latrones, tales etiam fierent in mundo, si externa non tenerent illos in vinculis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church