5366. Postea audivi quomodo [cum] ultimo judicio super Hollandos se habuit, ex urbibus suis, ex villis, et ex terris suis ejecti sunt omnes illi, qui nihil boni fecerunt ex aliqua religione seu conscientia, sed solum [propter] famam, ut sinceri appareant propter lucrandum, tales enim cum intuitio famae et lucri aufertur, quod fit in altera vita, tunc ruunt in omne nefas, spoliando quoscunque absque ulla misericordia: ingens numerus talium, usque ad plures myriades vidi et audivi expulsos, et conjectos in hiatum tenebrosum oblique tendentem sub tractum orientalem; et quoque pars in hiatum tendentem sub tractum meridionalem a parte qua vergit ad orientem, sed usque non in eundem in quem turba Catholica, verum anterius aliquantum; hoc perstabat satis diu, factum die 9 Jan. 1757: remanentibus illis qui aliquid conscientiae habuerunt, ita aliquid religionis.