Spiritual Experiences (Buss) n. 5368

Previous Number Next Number See English 

5368. Gens Hollandica talis est, ut valeat judicio, ex lumine naturali, ex illo lumine admodum juste intuentur res, imprimis quae in mundo; et quia cogitant jugiter de negotiatione sua, non apparent interius in luce coelesti, sed usque se recondit in naturali illorum homine;* quapropter etiam capere possunt quid in religione verum, sed usque cum convincuntur, vertunt tergum; et parum curant; illi non ita sunt pro lucro quam pro ipsa negotiatione, ipsa negotiatio illis est finis et amor,** ac pecuniae sunt media, has itaque propter illam amant; aliter avari, his pecunia est finis et amor, et negotiatio medium. * Sidebar: NB. ** Sidebar: Hollandi


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church