Spiritual Experiences (Buss) n. 5369

Previous Number Next Number See English 

5369. Angli autem apparent paulo anterius ad dextrum, editius, in plano supra caput; quoniam illi prorsus alio genio sunt,* lux apud illos apparet interius, in qua recipitur spirituale, perspiciunt actutum quod influit, et quoque actutum recipiunt, qui eorum cogitarunt de Deo ex religione, et inde sincerum fecerunt,** illi satis clare vident vera fidei, nec demittunt in naturale suum, quoniam hoc non ita occupatum est et plenum mundanis, et inde obscurum sicut apud alios. Causa est, quia sincerum amant, et ex sincero agunt, et quod hoc commune sit illis. * Sidebar: NB. ** Sidebar: Angli


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church