Spiritual Experiences (Buss) n. 5370

Previous Number Next Number See English 

5370. De Dracone Illi intelliguntur per Draconem in Verbo, qui nullam doctrinam volunt, sed solum Verbum in litera, et qui per id favent omnibus secundum eorum amores et principia ad captandam benevolentiam, confirmando illa per Verbum in litera, sic enim excusant omnia mala apud quemcunque volunt, si vel forent latrocinia, furta, neces, adulteria, et quoque qui sibimet suaeque vitae similiter favent, sic agendo ex lubitu, et confirmando apud se mala et falsa: tales sunt plerique sensuales et mere externi homines, distinguuntur solum ab aliis per id quod legant Verbum, sed absque doctrina pro lucerna.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church